monumenta.ch > Ambrosius > sectio 192

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 39, 192
Non est igitur mediocris nec discreta a caeteris animi fortitudo, quae bellum cum virtutibus gerat: sed quae sola defendat ornamenta virtutum omnium, et iudicia custodiat; et quae inexpiabili praelio adversus omnia vitia decernat, invicta ad labores, fortis ad pericula, rigidior adversus voluptates, dura adversus illecebras, quibus aurem deferre nesciat, nec (ut dicitur) ave dicat; pecuniam negligat, avaritiam fugiat tamquam labem quamdam, quae virtutem effeminet. Nihil enim tam contrarium fortitudini, quam lucro vinci. Frequenter pulsis hostibus, et inclinata in fugam adversariorum acie , dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit: et triumphis suis deiectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocaverunt, qui fugerat.