monumenta.ch > Ambrosius > sectio 191

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 38, 191
Neque vero id facile quisquam facit. Quid enim tam difficile quam dispicere tamquam ex arce aliqua sapientiae opes, aliaque omnia quae plerisque videntur magna et praecelsa? Deinde ut iudicium tuum stabili ratione confirmes, et quae iudicaveris levia, tamquam nihil profutura contemnas? Deinde ut si quid acciderit adversi, idque grave et acerbum putetur, ita feras, ut nihil praeter naturam accidisse putes, cum legeris: Nudus sum natus, nudus exibo. Quae Dominus dedit, Dominus abstulit ; utique et filios amiserat et facultates. Servesque in omnibus personam sapientis et iusti, sicut ille servavit qui ait: Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Ibid.). Et infra: Sicut una insipientium mulierum locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, quae mala sunt non sustinebimus ?