monumenta.ch > Ambrosius > sectio 190

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 38, 190
In his igitur duobus illa est animi excellentia, ut primum animus tuus bonis exercitus cogitationibus, mundo corde quod verum et honestum est videat: Beati enim mundo corde, quia ipsi etiam Deum videbunt : atque id quod honestum est solum bonum iudicet: deinde nullis perturbetur occupationibus, nullis cupiditatibus fluctuet.