monumenta.ch > Ambrosius > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 38, 188
Hoc igitur diligentiae est, ut quis ita se comparet: illud ingenii, si quis potest vigore mentis praevidere quae futura sunt, et tamquam ante oculos locare quid possit accidere, et quid agere debeat, si ita acciderit, definire; interdum duo et tria simul volvere animo, quae coniiciat aut singula aut coniuncta accidere posse, et aut singulis aut coniunctis disponere actus quos intelligat profuturos.