monumenta.ch > Ambrosius > sectio 187

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 38, 187
Nec rursus propter ignaviam cedere quis ac deserere fidem debet metu periculi. Qua gratia praeparandus est animus, exercenda mens, stabilienda ad constantiam, ut nullis perturbari animus possit terroribus, nullis frangi molestiis, nullis suppliciis cedere. Quae difficile quidem sustinentur: sed quia omnia supplicia graviorum suppliciorum vincuntur formidine, ideo si consilio firmes animum tuum, nec a ratione discedendum putes, et proponas divini iudicii metum, perpetui supplicii tormenta, potes animi subire tolerantiam.