monumenta.ch > Ambrosius > sectio 184

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 36, 184
Exerceat ergo te pietas ad iustitiam, continentiam, mansuetudinem; ut fugias iuvenilia opera, confirmatus et radicatus in gratia bonum fidei subeas certamen: non te implices negotiis saecularibus, quoniam Deo militas. Etenim si is qui imperatori militat, a susceptionibus litium, actu negotiorum forensium, venditione mercium prohibetur humanis legibus; quanto magis qui fidei exercet militiam, ab omni usu negotiationis abstinere debet, agelluli sui contentus fructibus, si habet: si non habet, stipendiorum suorum fructu! Siquidem bonus testis est qui dicit: Iuvenis fui, et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem . Ea est enim tranquillitas animi et temperantia, quae neque studio quaerendi afficitur, neque egestatis metu angitur.