monumenta.ch > Ambrosius > sectio 183

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 36, 183
Itaque considera quemadmodum eos qui ad officia Ecclesiae accedunt, despicientiam rerum humanarum habere debere doceat. Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis, quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu . Et infra: Si ergo consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram . Et iterum: Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram (Ibid., 5). Et haec quidem adhuc omnibus fidelibus: tibi autem, fili, contemptum divitiarum, profanarum quoque et anilium fabularum, suadet declinationem, nihil permittens nisi quod te exerceat ad pietatem; quia corporalis exercitatio nulli rei usui est: pietas autem ad omnia utilis.