monumenta.ch > Ambrosius > sectio 182

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 36, 182
Haec vera fortitudo est, quam habet Christi athleta, qui, nisi legitimo certamine, non coronatur. An mediocre tibi videtur praeceptum fortitudinis: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem ? Vide quot certamina, et una corona. Quod praeceptum non dat, nisi qui est confortatus in Christo Iesu, cuius caro requiem non habebat. Afflictio undique: foris pugnae, intus timores. Et quamvis in periculis, in laboribus plurimis, in carceribus, in mortibus positus; animo tamen non frangebatur, sed praeliabatur, adeo ut potentior suis fieret infirmitatibus.