monumenta.ch > Ambrosius > sectio 181

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 36, 181
Haec igitur prima vis fortitudinis, quoniam in duobus generibus fortitudo spectatur animi. Primo, ut externa corporis pro minimis habeat, et quasi superflua despicienda magis quam expetenda ducat. Secundo, ut ea quae summa sunt, omnes quae res in quibus honestas et illud in ncr2utf8 πρέπον cernitur, praeclara animi intentione usque ad affectum persequatur. Quid enim tam praeclarum, quam ut ita animum informes tuum ut, neque divitias, neque voluptates, neque honores in maximis constituas, neque in his studium omne conteras? Quod cum ita affectus animo fueris, necesse est illud honestum ac decorum praeponendum putes, illique mentem ita intendas tuam, ut quidquid acciderit quo frangi animi solent, aut patrimonii amissio, aut honoris immunitio, aut obtrectatio infidelium, quasi superior non sentias. Deinde ut te salutis ipsius pericula pro iustitia suscepta non moveant.