monumenta.ch > Ambrosius > sectio 179

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 36, 179
Unde igitur hoc vel Tullius, vel etiam Panaetius, aut ipse Aristoteles transtulerint, apertum est satis. Quamquam etiam his duobus antiquior dixerit Iob: Salvum feci pauperem de manu potentis, et pupillum cui adiutor non erat, adiuvi. Benedictio perituri in me veniat . Nonne hic fortissimus, qui tam fortiter pertulit impetus diaboli, et vicit eum virtute mentis suae? Neque vero de eius dubitandum fortitudine, cui dicit Dominus: Accinge sicut vir lumbos tuos, suscipe altitudinem et virtutem: omnem autem iniuriosum humiliato . Apostolus quoque ait: Habetis fortissimam consolationem . Est ergo fortis qui se in dolore aliquo consolatur.