monumenta.ch > Ambrosius > sectio 175

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 35, 175
Satis copiose iustitiae loco honesti naturam et vim tractavimus. Nunc de fortitudine tractemus, quae velut excelsior caeteris, dividitur in res bellicas et domesticas. Sed bellicarum rerum studium a nostro officio iam alienum videtur, quia animi magis quam corporis officio intendimus: nec ad arma iam spectat usus noster, sed ad pacis negotia. Maiores autem nostri, ut Iesus Nave, Hierobaal, Samson, David summam rebus quoque bellicis retulere gloriam.