monumenta.ch > Ambrosius > sectio 173

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 34, 173
Benevolentia etiam gladium iracundiae extorquere consuevit. Benevolentia facit ut amici vulnera utilia quam voluntaria inimici oscula sint . Benevolentia facit, ut unus fiat ex pluribus; quoniam si plures amici sint, unus fiunt, in quibus unus spiritus et una sententia est. Simul advertimus etiam correptiones in amicitia gratas esse, quae aculeos habent, dolorem non habent. Compungimur enim censoriis sermonibus, sed benevolentiae delectamur sedulitate.