monumenta.ch > Ambrosius > sectio 171

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 33, 171
Adiuvant etiam parium studia virtutum. Siquidem benevolentia etiam morum facit similitudinem. Denique Ionathas filius regis imitabatur sancti David mansuetudinem, propter quod diligebat eum . Unde et illud: Cum sancto sanctus eris , non solum ad conversationem, sed etiam ad benevolentiam derivandum videtur. Nam utique et filii Noe simul habitabant, et non erat in his morum concordia . Habitabant etiam in domo patria Esau et Iacob, sed discrepabant . Non enim erat benevolentia inter eos, quae sibi praeferret alterum: sed magis contentio, quae praeriperet benedictionem . Nam cum alter praedurus, alter mansuetus esset, inter dispares mores, et studia compugnantia, benevolentia esse non poterat. Adde quia sanctus Iacob paternae degenerem domus virtuti praeferre non poterat.