monumenta.ch > Ambrosius > sectio 117

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 25, 117
Fuit igitur in sancto Abraham primo loco prudentia, de quo dicit Scriptura: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam . Nemo enim prudens, qui Deum nescit. Denique insipiens dixit quia non est Deus ; nam sapiens non diceret. Quomodo enim sapiens qui non requirit auctorem suum, qui dicit lapidi: Pater meus es tu : qui dicit diabolo, ut Manichaeus: Auctor meus es tu? Quomodo sapiens Arianus, qui mavult imperfectum auctorem habere atque degenerem, quam verum atque perfectum? Quomodo sapiens Marcion atque Eunomius, qui malunt Deum malum quam bonum habere? Quomodo sapiens, qui Deum suum non timet? Initium enim sapientiae timor Domini . Et alibi habes: Sapientes non declinant de ore Domini, sed tractant in confessionibus suis . Simul quoque dicente Scriptura: Reputatum est ei ad iustitiam; alterius virtutis ei gratiam detulit.