monumenta.ch > Ambrosius > sectio 116

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 25, 116
Haec forsitan aliquis dicat primo loco poni oportuisse, quoniam ab his quatuor virtutibus nascuntur officiorum genera. Sed hoc artis est, ut primo officium definiatur, postea certa in genera dividatur. Nos autem artem fugimus, exempla maiorum proponimus: quae neque obscuritatem afferunt ad intelligendum, neque ad tractandum versutias. Sit igitur nobis vita maiorum disciplinae speculum, non calliditatis commentarium: imitandi reverentia, non disputandi astutia.