monumenta.ch > Ambrosius > sectio 111

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 24, 111
Sanctum quoque eius nepotem Iacob delectabat domi securum degere: sed mater voluit peregrinari, ut daret fraternae iracundiae locum . Vicit appetitum consilii salubritas. Exsul domo, profugus a parentibus, ubique tamen convenientem mensuram negotiis tenuit, et temporibus opportunitatem reservavit. Acceptus domi parentibus, ut alter maturitate provocatus obsequii benedictionem daret, alter amore pio propenderet . Fraterno quoque iudicio praelatus, cum cibum suum fratri cedendum putasset: delectabatur utique alimento secundum naturam, sed secundum pietatem cessit petito. Pastor domino gregis fidus, socero gener sedulus, impiger in labore, in convivio parcus, in satisfactione praevius, in remuneratione largus . Denique sic fraternam mitigavit iracundiam; ut cuius verebatur inimicitias, adipisceretur gratiam .