monumenta.ch > Ambrosius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 24, 108
Adverte, quanti appetitus. Timebat uxoris pudori, timebat propriae saluti, suspectas habebat Aegyptiorum libidines; et tamen praevaluit apud eum ratio exsequendae devotionis. Consideravit enim quod Dei favore ubique tutus esse posset, offenso autem Domino, etiam domi non posset illaesus manere. Vicit igitur appetitum ratio, et obedientem sibi praestitit.