monumenta.ch > Ambrosius > sectio 107

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 24, 107
Primum ipse pater Abraham, qui ad magisterium futurae successionis informatus et instructus est, iussus, exire de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui ; nonne multiplicatae necessitudinis praestrictus affectu, tamen appetitum rationi obedientem praebuit? Quem enim terrae suae, cognationis, domus quoque propriae gratia non delectaret? Et hunc ergo mulcebat suorum suavitas, sed imperii coelestis et remunerationis aeternae consideratio movebat amplius. Nonne considerabat uxorem imbecillem ad labores, teneram ad iniurias, decoram ad incentiva insolentium, sine summo non posse duci periculo? Et tamen subire omnia, quam excusare consultius diiudicavit. Deinde cum descenderet in Aegyptum, monuit ut diceret se sororem esse, non uxorem ipsius.