monumenta.ch > Ambrosius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 24, 106
Sed primum illud quasi fundamentum est omnium, ut appetitus rationi pareat: secundum et tertium idem est, hoc est, in utroque moderatio. Vacat enim apud nos speciei liberalis, quae pulchritudo habetur, et dignitatis contemplatio. Sequitur de ordine rerum, et de opportunitate temporum. Ac per hoc tria sunt, quae videamus utrum in aliquo sanctorum consummata possimus docere.