monumenta.ch > Ambrosius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 22, 100
Sit igitur sermo huiusmodi de Scripturis maxime. Quid enim magis nos oportet loqui, quam de conversatione optima, adhortatione observationis, disciplinae custodia. Habeat caput eius rationem et finis modum. Sermo enim taediosus iram excitat. Quam vero indecorum, ut cum omnis confabulatio habere soleat incrementum gratiae, habeat naevum offensionis?