monumenta.ch > Cassiodorus > bavPal.lat.823.149 > sectio 97

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 21, 97
Cavere igitur debemus, ne in perturbationes prius incidamus, quam animos nostros ratio componat; exanimat enim mentem plerumque aut ira, aut dolor, aut formido mortis, et improviso percellit ictu. Ideo praevenire pulchrum est cogitatione, quae volvendo mentem exerceat; ne repentinis excitetur commotionibus, sed iugo quodam rationis et habenis astricta mitescat.