monumenta.ch > Ambrosius > sectio 94

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 21, 94
Ferunt gentiles, ut in maius omnia verbis extollere solent Architae Tarentini dictum philosophi, quod ad villicum suum dixerit: O te infelicem, quem afflictarem, nisi iratus essem! Sed iam David et armatam dexteram in indignatione compresserat . Et quanto plus est non remaledicere, quam non vindicare? Et bellatores adversus Nabal ad ultionem paratos, Abigail deprecatione revocaverat. Unde advertimus tempestivis quoque intercessionibus non solum cedere nos, sed etiam delectari oportere. Eo usque autem delectatus est, ut benediceret intervenientem, quod ab studio vindictae revocatus foret.