monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > 61 > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 21, 90
Caveatur iracundia, aut si praecaveri non potest, cohibeatur; mala enim illex peccati indignatio est: quae ita animum perturbat, ut rationi non relinquat locum. Primum est igitur, si fieri potest, ut morum tranquillitas usu quodam, affectione, proposito, in naturam vertatur. Deinde quoniam ita plerumque motus infixus est naturae ac moribus, ut evelli atque evitari non queat: si praevideri potuerit, ratione reprimatur. Aut si prius occupatus fuerit animus ab indignatione, quam consilio prospici ac provideri potuerit, ne occuparetur: meditare quomodo motum animi tui vincas, iracundiam temperes. Resiste irae, si potes: cede, si non potes; quia scriptum est: Date locum irae .