monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 19, 82
In omni autem servandum aetate, ut deceat quod agas et conveniat, et quadret sibi ordo vitae tuae. Unde Tullius etiam ordinem putat in illo decore servari oportere: idque positum dicit in formositate, ordine, ornatu ad actionem apto: quae difficile ait loquendo explicari posse, et ideo satis esse intelligi.