monumenta.ch > Ambrosius > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 79
Denique si casu aperiantur hae partes, confunditur verecundia: si studio, impudentia aestimatur. Unde et filius Noe Cham offensam retulit, quia nudatum videns patrem risit: qui autem operuerunt patrem, acceperunt benedictionis gratiam . Ex quo mos vetus et in urbe Roma, et in plerisque civitatibus fuit, ut filii puberes cum parentibus, vel generi cum soceris non lavarent, ne paternae reverentiae auctoritas minueretur: licet plerique se et in lavacro quantum possunt tegant; ne vel illic ubi nudum totum est corpus, huiusmodi intecta sit portio.