monumenta.ch > Ambrosius > sectio 78

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 78
Nonne igitur ipsa natura est magistra verecundiae? Cuius exemplo modestia hominum (quam a modo scientiae quid deceret appellatam arbitror) id quod in hac nostri corporis fabrica abditum reperit, operuit et texit; ut ostium illud quod ex transverso faciendum in arca illa Noe iusto dictum est ; in qua vel Ecclesiae, vel nostri figura est corporis: per quod ostium egeruntur reliquiae ciborum. Ergo naturae opifex sic nostrae studuit verecundiae, sic decorum illud et honestum in nostro custodivit corpore, ut ductus quosdam atque exitus cuniculorum nostrorum post tergum relegaret, atque ab aspectu nostro averteret, ne purgatio ventris visum oculorum offenderet. De quo pulchre Apostolus ait: Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora, necessariora sunt: et quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus: et quae inhonesta sunt nostra, honestatem abundantiorem habent . Etenim imitatione naturae industria auxit gratiam. Quod alio loco etiam altius interpretati sumus , ut non solum abscondamus ab oculis, verum etiam quae abscondenda accepimus, eorum indicia ususque membrorum suis appellationibus nuncupare indecorum putemus.