monumenta.ch > Ambrosius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 77
Intelligere quoque quod turpe sit, pudori maximo est. Spectare vero si quid huiusmodi fortuitu accidat, quanti horroris est! Quod ergo in aliis displicet, numquid potest in se ipso placere? nec ipsa natura nos docet? quae perfecte quidem omnes partes nostri corporis explicavit; ut et necessitati consuleret, et gratiam venustaret. Sed tamen eas quae decorae ad aspectum forent, in quibus formae apex quasi in arce quadam locatus, et figurae suavitas, et vultus specie semineret, operandique usus esset paratior, obvias atque apertas reliquit: eas vero in quibus esset naturalis obsequium necessitatis, ne deforme sui praeberent spectaculum, partim tamquam in ipso amandavit atque abscondit corpore, partim docuit et suasit tegendas.