monumenta.ch > Ambrosius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 76
Quod si etiam ista spectantur altius, quanto magis cavendum est ne quid turpe ore exeat; hoc enim graviter coinquinat hominem. Non enim cibus coinquinat, sed iniusta obtrectatio, sed verborum obscoenitas. Haec etiam vulgo pudori sunt. In nostro vero officio nullum verbum quod inhoneste cadat, non incutiat verecundiam. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus huiusmodi praebere dictis: sicut Ioseph ne incongrua suae audiret verecundiae, veste fugit relicta ; quoniam quem delectat audire, alterum loqui provocat.