monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 72
Meministis, filii, quemdam amicum, cum sedulis se videretur commendare officiis; hoc solo tamen in clerum a me non receptum, quod gestus eius plurimum dedeceret: alterum quoque cum in clero reperissem, iussisse me ne umquam praeiret mihi; quia velut quodam insolentis incessus verbere oculos feriret meos. Idque dixi, cum redderetur post offensam muneri. Hoc solum excepi, nec fefellit sententia; uterque enim ab Ecclesia recessit, ut qualis incessu prodebatur, talis perfidia animi demonstraretur. Namque alter Arianae infestationis tempore, fidem deseruit: alter pecuniae studio, ne iudicium subiret sacerdotale, se nostrum negavit. Lucebat in illorum incessu imago levitatis, species quaedam scurrarum percursantium.