monumenta.ch > Ambrosius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 70
In ipsa oratione nostra multum verecundia placet, multum conciliat gratiae apud Deum nostrum. Nonne haec praetulit Publicanum, et commendavit enim qui nec oculos suos audebat ad coelum levare? Ideo iustificatur magis Domini iudicio, quam ille Pharisaeus, quem deformavit praesumptio . Ideoque oremus in incorruptione quieti et modesti spiritus, qui est ante Deum locuples, ut ait Petrus . Magna igitur modestia, quae cum sit etiam sui iuris remissior, nihil sibi usurpans, nihil vindicans, et quodammodo intra vires suas contractior, dives est apud Deum, apud quem nemo dives. Dives est modestia, quia portio Dei est. Paulus quoque orationem deferri praecepit cum verecundia et sobrietate. Primam hanc et quasi praeviam vult esse orationis futurae, ut non glorietur peccatoris oratio: sed quasi colore pudoris obducta, quo plus defert verecundiae de recordatione delicti, hoc uberiorem mereatur gratiam (Tim. II, 9).