monumenta.ch > Ambrosius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 18, 69
Neque vero quisquam solius hanc laudem castitatis putet. Est enim verecundia pudicitiae comes, cuius societate castitas ipsa tutior est. Bonus enim regendae castitatis pudor est comes: qui si se praetendat ad ea quae prima pericula sunt, pudicitiam temerari non sinat. Hic primus in ipso cognitionis ingressu, Domini matrem commendat legentibus, et tamquam testis locuples, dignam quae ad tale munus eligeretur, astruit: quod in cubiculo, quod sola, quod salutata ab angelo tacet, et mota est in introitu eius, quod ad virilis sexus speciem peregrinam turbatur aspectus Virginis . Itaque quamvis esset humilis, prae verecundia tamen salutantem non resalutavit, nec ullum responsum retulit, nisi ubi de suscipienda Domini generatione cognovit; ut qualitatem effectus disceret, non ut sermonem referret.