monumenta.ch > Ambrosius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 17, 66
Erat Isaac Dominum timens, utpote Abrahae indoles, deferens patri usque adeo, ut adversus paternam voluntatem nec mortem recusaret . Ioseph quoque cum somniasset quod sol et luna et stellae adorarent eum, sedulo tamen obsequio deferebat patri : castus ita ut ne sermonem quidem audire vellet nisi pudicum: humilis usque ad servitutem, verecundus usque ad fugam, patiens usque ad carcerem, remissor iniuriae usque ad remunerationem. Cuius tanta verecundia fuit, ut comprehensus a muliere, vestem in manibus eius fugiens mallet relinquere, quam verecundiam deponere . Moyses quoque et Hieremias electi a Domino, ut oracula Dei praedicarent populo, quod poterant per gratiam, excusabant per verecundiam .