monumenta.ch > Ambrosius > sectio 64 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 16, 63
Fortasse ut dicatur raptori: Dives eras, qua causa aliena rapiebas? Egestas non compulit, inopia non coegit. Nonne ideo te divitem feci, ut excusationem habere non possis? Dicatur etiam potenti: Cur non adfuisti viduae, orphanis quoque iniuriam patientibus? Numquid tu infirmus eras? Numquid non poteras subvenire? Ideo te feci potentem, ut non inferres violentiam, sed repelleres. Non tibi scriptum est: Eripe iniuriam accipientem ? Non tibi scriptum est: Pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate ? Dicatur etiam abundanti: Liberis, et honoribus cumulavi te, salubritatem corporis concessi tibi; cur non secutus es praecepta mea? Famule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? Nonne ego tibi liberos dedi, honores contuli, salutem donavi; cur me negabas? Cur aestimabas quod ad scientiam meam quae gereres non pervenirent: cur tenebas dona mea, despiciebas mandata mea .