monumenta.ch > Ambrosius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 16, 59
Nonne iniustus est, qui ante dat praemium, quam certamen fuerit absolutum? Ideoque Dominus in Evangelio ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Non dixit: Beati divites, sed pauperes. Inde incipit beatitudo iudicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. Beati qui esuriunt, quia ipsi saturabuntur. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolationem habebunt. Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati estis, cum vobis maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos, propter iustitiam. Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Ibid., 5 et seq.). Futuram, non praesentem: in coelo, non in terra mercedem promisit esse reddendam. Quid alibi poscis, quod alibi debetur? quid praepropere coronam exigis, antequam vincas? quid detergere pulverem? quid requiescere cupis? quid epulari gestis, antequam stadium solvatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in scammate sunt, et tu iam otium petis.