monumenta.ch > Ambrosius > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 15, 58
Et recte, quia in certamine labor est, post certamen aliis victoria, aliis ignominia. Numquid priusquam cursus conficiatur, palma cuiquam datur, aut defertur corona? Merito Paulus: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex: non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt adventum eius . In illa, inquit, die reddet, non hic. Hic autem in laboribus, in periculis, in naufragiis, quasi athleta bonus decertabat; quia sciebat quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Ergo non potest quis praemium accipere, nisi legitime certaverit; nec est gloriosa victoria, nisi ubi fuerint laboriosa certamina.