monumenta.ch > Ambrosius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 15, 57
Duo absolvimus et, ut arbitramur, non incongrue nobis huiusmodi cecidit disputatio. Tertium genus quaestionis residet huiusmodi: cur peccatores abundent opibus et divitiis, epulentur iugiter, sine moerore, sine luctu; iusti autem egeant, et afficiantur aut coniugum amissione, aut liberorum? Quibus satisfacere debuit illa Evangelii parabola, quod dives bysso et purpura induebatur, et epulas copiosas exhibebat quotidie: pauper autem plenus ulcerum de mensa eius colligebat reliquias. Post obitum vero utriusque, pauper erat in sinu Abrahae requiem habens, dives in suppliciis . Nonne evidens est meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere?