monumenta.ch > Ambrosius > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 14, 56
Si igitur radius solis fundit lumen suum super omnem terram, et in ea quae clausa sunt, se inserit, nec vectibus ferreis aut gravium valvarum obicibus, quominus penetret, impeditur; quomodo non potest intelligibilis Dei splendor in cogitationes hominum et corda semet quae ipse creavit, inserere: sed ea quae ipse fecit, non videt, et fecit ut meliora sint quae facta sunt, et potentiora, quam ipse est qui ea fecit, ut possint quando volunt, cognitionem sui operatoris latere? Tantam ergo virtutem et potestatem inseruit mentibus nostris; ut eam comprehendere cum velit, ipse non possit?