monumenta.ch > Ambrosius > sectio 54

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 14, 54
Quorum non poterit satis movere opinio, si facta eorum consideremus. Nolunt supra se esse iudicem, quem nihil fallat: nolunt ei dare occultorum scientiam, qui metuunt occulta sua prodi. Sed etiam Dominus sciens opera eorum, tradidit eos in tenebras. In nocte, inquit, erit fur. Et oculus adulteri servabit tenebras, dicens: Non considerabit me oculus: et latibulum personae posuit suae . Omnis enim qui lucem fugit, diligit tenebras, studens latere, cum Deum latere non possit, qui intra profundum abyssi, et intra hominum mentes non solum tractata, sed etiam volvenda cognoscit. Denique et ille qui dicit in Ecclesiastico: Quis videt me? Et tenebrae cooperiunt me, et parietes, quem vereor ? quamvis in lecto suo positus haec cogitet, ubi non putaverit, comprehenditur. Et erit, inquit, dedecus, quod non intellexerit timorem Dei (Ibid., 31).