monumenta.ch > Ambrosius > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 14, 52
Non praeteriit haec vana opinio sanctos prophetas. Denique David inducit eos loquentes, quos superbia inflatos asserit. Quid enim tam superbum, quam cum ipsi sub peccato sint, alios indigne ferant peccatores vivere, dicentes: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ? Et infra: Et dixerunt. Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Iacob. Quibus respondet propheta dicens: Intelligite nunc insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audit: et qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguit, qui docet hominem scientiam? Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Ibid. 7 et seq.). Qui ea quaecumque vana sunt deprehendit, ea quae sancta sunt, nescit, et ignorat quod ipse fecit? Potest opus suum ignorare artifex? Homo est, et in opere suo latentia deprehendit; et Deus opus suum nescit? Altius ergo profundum in opere, quam in auctore. Et fecit aliquid quod supra se esset, cuius meritum ignoraret auctor, cuius affectum nesciret arbiter? Haec illis.