monumenta.ch > Ambrosius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 13, 49
Quod si aut Deum creatorem suum abnegant, aut ferarum et bestiarum se haberi numero censent: quid de illis dicamus, qui hac se condemnant iniuria? Per omnia Deum ire ipsi asserunt, et omnia in virtute eius consistere, vim et maiestatem eius per omnia elementa penetrare, terras, coelum, maria: et putant iniuriam eius, si mentem hominis qua nihil nobis ipse praestantius dedit, penetret, et divinae maiestatis ingrediatur scientia?