monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.299 > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 13, 48
Quo decurso, proclive aestimo, ut refellam caetera. Et primo eorum assertionem, qui Deum putant curam mundi nequaquam habere, sicut Aristoteles asserit usque ad lunam eius descendere providentiam. Et quis operator negligat operis sui curam? Quis deserat et destituat quod ipse condendum putavit? Si iniuria est regere, nonne est maior iniuria fecisse; cum aliquid non fecisse nulla iniustitia sit, non curare quod feceris, summa inclementia?