monumenta.ch > Ambrosius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 12, 46
Vides convivium peccatoris, interroga conscientiam eius. Nonne gravius omnibus fetet sepulcris? Intueris laetitiam eius, et salubritatem miraris corporis filiorum atque opum abundantiam: introspice ulcera et vibices animae eius, et cordis moestitudinem. Nam de opibus quid loquar, cum legeris: Quia non in abundantia est vita eius : cum scias quia etsi tibi videatur dives, sibi pauper est, et tuum iudicium suo refellat? De multitudine quoque filiorum, et de indolentia quid loquar; cum se ipse lugeat, et sine haerede futurum iudicet, cum imitatores sui successores suos esse nolit? Nulla enim haereditas peccatoris. Ergo impius ipse sibi poena est: iustus autem ipse sibi gratia; et utrique aut bonorum aut malorum operum merces ex se ipso solvitur.