monumenta.ch > Ambrosius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 12, 45
Haec cogitans nega, si potes, divini esse iudicii remunerationem. Ille suo affectu beatus, hic miser: ille suo iudicio absolutus, hic reus: ille in exitu laetus, hic moerens. Cui absolvi potest, qui nec sibi innocens est? Dicite, inquit, mihi, ubi est protectio tabernaculorum eius ? Signum eius non invenietur. Vita etenim facinorosi, ut somnium. Aperuit oculos, transivit requies eius, evanuit delectatio: licet ipsa quae videtur, etiam dum vivunt, impiorum requies in inferno sit: viventes enim in inferna descendunt.