monumenta.ch > Ambrosius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 12, 44
Quanto antiquior illis Iob, qui haec primus reperit, nec eloquentiae phalerandae gratia, sed veritatis probandae, praemittenda aestimavit? Statimque ipse quaestionem enodem reddidit, subiiciens quod exstinguatur lucerna impiorum, et futura sit eorum eversio : non falli Deum doctorem sapientiae et disciplinae, sed esse veritatis iudicem (Ibidem, 22): et ideo non secundum forensem abundantiam aestimandam beatitudinem singulorum; sed secundum interiorem conscientiam, quae innocentium et flagitiosorum merita discernit, vera atque incorrupta poenarum praemiorumque arbitra. Moritur innocens in potestate simplicitatis suae, in abundantia propriae voluntatis, sicut adipe repletam animam gerens (Ibid., 23 et seq.). At vero peccator quamvis foris abundet, deliciis diffluat, et odoribus fragret, in amaritudine animae suae vitam exigit, et ultimum diem claudit, nihil secum eorum quae epulatus fuerit, boni referens: nihil secum auferens, nisi scelerum suorum pretia.