monumenta.ch > Ambrosius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 12, 43
Laudatur in Platone, quod in Politia sua posuit eum qui contra iustitiam disputandi partes recepisset, postulare veniam dictorum quae non probaret, et veri inveniendi atque examinandae disputationis gratia, illam sibi impositam personam dicere. Quod eousque Tullius probavit, ut ipse in libris quos scripsit de Republica, in eam sententiam dicendum putaverit.