monumenta.ch > Ambrosius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 12, 42
Haec videns infirmus corde exagitatur, et studium avertit suum. Cuius dicturus sermones, ante sanctus praemisit Iob, dicens: Portate me, ego autem loquar, deinde videte me. Nam et si arguor, quasi homo arguor. Portate ergo onus sermonum meorum (Ibid., 1 et seq.). Dicturus enim sum quod non probo: sed ad vos redarguendos proferam sermonis iniquos. Aut certe; quia ita est versus. Quid autem? Numquid ab homine arguor? hoc est, homo me non potest redarguere quia peccavi, etsi argui dignus sum; quia non ex evidenti culpa me arguitis, sed ex iniuriis aestimatis merita delictorum. Videns ergo infirmus abundare iniustos successibus prosperis, se autem alteri, dicit Domino: Discede a me, vias tuas scire nolo (Ibid., 14). Quid prodest, quia servivimus ipsi: aut quae utilitas, quia occurrimus ipsi? In manibus ipsorum omnia bona, opera autem impiorum non videt.