monumenta.ch > Hieronymus > csg46.188 > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 1, 12, 41
Nec mediocris ea quaestio, quando quidem tres illi reges amici Iob, propterea eum peccatorem pronuntiabant, quia inopem factum ex divite, orbatum liberis ex fecundo parente, perfusum ulceribus, inhorrentemque vibicibus, exaratum vulneribus a capite usque ad pedes videbant . Quibus hanc sanctus Iob proponit assertionem: Si ego propter peccata mea haec patior, Cur impii vivunt? Inveteraverunt autem, et in divitiis semen eorum secundum voluntatem, filii eorum in oculis, domus ipsorum abundant, timor autem nusquam: Flagellum autem a Domino non est in ipsis .