monumenta.ch > Ambrosius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Helia et ieiunio, 7, 1
plantauit dominus paradisum ad gratiam beatorum, posuit ibi hominem operari et custodire eum et, uti sciamus non esse nouellum ieiunium, primum illic legem constituit de ieiunio; sciebat enim quod per escam culpa haberet intrare.