monumenta.ch > Ambrosius > sectio 136

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 136
Hoc igitur vino, Domine meus, domini aures Augusti mentis emunda, ut sicut vino naturali homines inebriati, quietem diligunt, timorem mortis expellunt, iniurias non sentiunt, aliena non quaerunt, suorum obliviscuntur: ita etiam vino tuo crapulatus, pacem diligat, et fidei exsultatione securus, mortem infidelitatis ignoret, patientiam charitatis exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum est: Relinque omnia tua, et veni, sequere me .