monumenta.ch > Cassiodorus > 1 > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 135
Est etiam poculum quo secreta mentis mundare consuevisti, poculum non naturae veteris, nec ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum in terram, expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno. Ex hoc ergo botryone est vinum quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit.